1 Timothy 2

Hactenus de pseudo-apostolis, hic de orationibus. Id est, ante omnia fieri obsecrationes. Ordo missae hic ostenditur quod est speciale genus orationis. Sive precationem illam quae fit juxta vel ante consecrationem. Id est ipsa consecratione. Vel interpellationes, quasi ex debito ut quod hic geritur, in aeterna vita perficiatur, ut cum populus ab episcopo benedicitur. De factis, quae totum concludunt quasi totum sit a Deo: ut benedicamus Domino. Ut sequamur clementiam Dei, quia Deus vult omnes homines salvos fieri, etsi secundum justitiam quosdam reprobet. a persecutione. . Ne quis putaret haec non esse facienda pro his quos patitur Ecclesia addit: Et ne quis putaret cultu unius Dei et vita bona salutem esse posse sine participatione corporis Christi, id est sine fide Ecclesiae. inquit, ut omnes homines salvari nunquam fiat nisi per mediatorem Deum Verbum quod semper erat, secundum tamen carnem, factum est. etc. Hic est arbiter ille, quem Job desiderat, dicens: AUG., lib. IX de Civit. Dei, c. 15. Mediator inter Deum et homines, oportebat ut aliquid haberet simile Deo, etc., usque ad alius bonus, qui reconciliat inimicos, Jesus Christus. . Futura veritas est res et merces fidei. Quaeris, mercedem? fides praecedat. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? fides ergo est, quod non vides credere. Veritas, quae credidisti videre. etc. AUG., serm. 93 de Tempore. Levavit Christus pro nobis manus suas in cruce, etc., usque ad ut veniant tibi in mentem opera tua. ad proximum; ad Deum. etc. Ne his omnibus ultra personae suae modum et mores occasioni movendae concupiscentiae studeant, sed potius per omnia bona opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi. . Orandi officium dixit convenire omnibus, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit. Nunc dicit, quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari, determinat. etc. Ecce non solum habitum humilem et honestum habere mulierem docuit, verum etiam auctoritatem docendi ei negavit, et subjiciendam viro praecepit, ut tam habitu quam obsequiis, sub potestate sit viri ex quo trahit originem. . AUG., lib. II de Gen. ad litteram, c. ult. Cum enim praevaricatorem dicat Apostolus in similitudine praevaricationis Adae, etc., usque ad nullo modo illum arbitror potuisse seduci. Etsi mulier fuit causa peccati, tamen salvabitur non solum virgo et continens, sed etiam nupta, etsi nunquam ab opere nuptiarum cessans, si incedens, ab hoc mundo exierit. ut praeter proprium virum alterum non cognoscat. Id est temperantia, ut proprio etiam viro temperate utatur.
Copyright information for VulgGlossa